- HOCDAY
- HOCDAYfestivitas, quam demptis eiectisque iam Danis Angli, ut exactis Regibus Rom. Fugalia, annue olim laeti celebrabant: quae nec hodie apud Mediterraneos penitus exolevit. Lambardo in Itin. Cantii tit. Sandvich dicta videtur, quasi dies Martis irrisorius: nec male convenit hodiernus celebrandi ritus. Nam cum Hocken, Germ. sit obsidere, cingere, incubare: alii in hac celebritate alios obsident, capiunt, ligant, praesertim viros seminae, atque inde binding Tuesday, i. e. diem Martis ligatorium, appellant. Origo rei ab Ethelredo Rege qui, sub armorum lestrandorum specie, subito uno codemque die per universum regntum Danos omnes occidit: consummatio vero ab Eduardo Consesl. qui itruentes in ultionem Danos, sic rursus eiecit, ut spem omnem redeundi illis ademerit. Dies celebrationis incerta, cum caedes sub Ethelredo perpetrata, in 13. Novembr. inciderit. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Perpetrara caedes illa ab Ethelredo A. C. 1002. in festo S. Bricii, in diem Veneris incidente: cuius memoriam celebrari hoc die, qui Quindenam Paschae expletam proxime excipit, docet Matth. Paris. A. C. 1255. Circa idem tempus, sc. in Quindena Paschae, quae vulgaritir Hokeday appellatur, convenêrunt Londini omnes nobiles Angliae. Add unt Henr. Spelmann. et Watsius, adhuc in eo die mulieres solere iocose vias oppidorum funibus impedire, et transeuntes ad se attrahere, ut ab eis munusculum aliquod extorqueant, in pios usus erogandum; sed et domi easdem magisterium obtinere, quod haec Danorum caedes ab ipsis etiam mulieribus sit patrata: quod tamen non habent vert. Historici, C. du Fresne in Gloss. Vide quoque Steph. S. Kinner. in Etymol. Anglico, in Hok tide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.